DEDECIAS

DEDECIAS
DEDECIAS
qui et MATHANIAS prius Iosiae fil. imperavit Iudaeis ann. 11. a Nabuchodonosore nomine in Sedechiam mutatô, sufsectus, in locum Ioachim, hâc conditione, ut tributum ei persolveret: verum fidem ille fregit, spernens etiam consilia Ezechielis ac Ieremiae. Quare, annô regni eius nonô, Nabuchodonosor obsedit Ierusalem, quam post 2. ann. cepit Regemque cum populo in Babyloniam abduxit A. M. 3348. ante Christum natum 614. Alii habent A. M. 3446. Haec est illa misera, ac vulgata captivitas Babylonica annorum 70. Vide l. 2. Reg. c. 24. et 25. c. et l. 2. Paral. 36. c. Ierem. 25. 37. et 52. c. etc. Ezech. 12. et 21. c. etc. Ioseph. l. 10. Iud. Ant. c. 9. et 10. Sedechias filios occidi vidit, statimque ipsimet Sedechiae eruti sunt oculi. An. 387. a divisione regni. Fil. item Hananiae, Ierem. c. 36. v. 12. Filius Chanaana, 1. Reg. c. 22. v. 11. Fil. Ioachim, 1. Paral. c. 3. v. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”